1. | Adam Seth Enos |
2. | Cainan Malelehel Iared |
3. | Enoch Matusale Lamech |
4. | Noe Sem Ham et Iafeth |
5. | filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras |
6. | porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma |
7. | filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim |
8. | filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan |
9. | filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan |
10. | Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra |
11. | Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim |
12. | Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim |
13. | Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth |
14. | Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum |
15. | Evheumque et Aruceum et Asineum |
16. | Aradium quoque et Samareum et Ematheum |
17. | filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch |
18. | Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber |
19. | porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan |
20. | Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare |
21. | Aduram quoque et Uzal et Decla |
22. | Ebal etiam et Abimahel et Saba nec non |
23. | et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan |
24. | Sem Arfaxad Sale |
25. | Heber Phaleg Raau |
26. | Serug Nahor Thare |
27. | Abram iste est Abraham |
28. | filii autem Abraham Isaac et Ismahel |
29. | et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam |
30. | Masma et Duma Massa Adad et Thema |
31. | Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis |
32. | filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan |
33. | filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae |
34. | generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel |
35. | filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core |
36. | filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech |
37. | filii Rauhel Naath Zara Samma Maza |
38. | filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan |
39. | filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna |
40. | filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison |
41. | filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan |
42. | filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran |
43. | isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba |
44. | mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra |
45. | cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum |
46. | obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith |
47. | cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca |
48. | sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est |
49. | mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor |
50. | sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab |
51. | Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth |
52. | dux Oolibama dux Hela dux Phinon |
53. | dux Cenez dux Theman dux Mabsar |
54. | dux Magdihel dux Iram hii duces Edom |