1. | divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph |
2. | filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus |
3. | Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus |
4. | filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus |
5. | Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus |
6. | Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi |
7. | filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias |
8. | omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom |
9. | porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo |
10. | de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem |
11. | Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim |
12. | hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini |
13. | missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum |
14. | cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis |
15. | Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium |
16. | Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam |
17. | ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini |
18. | in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas |
19. | hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari |
20. | porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum |
21. | filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli |
22. | filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini |
23. | Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus |
24. | Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris |
25. | fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith |
26. | ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus |
27. | de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini |
28. | haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius |
29. | Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos |
30. | porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis |
31. | Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad |
32. | fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis |