1. | de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres |
2. | scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes |
3. | ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto |
4. | divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus |
5. | et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus |
6. | et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus |
7. | unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem |
8. | alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum |
9. | alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu |
10. | alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum |
11. | haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult |
12. | sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus |
13. | etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus |
14. | nam et corpus non est unum membrum sed multa |
15. | si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore |
16. | et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore |
17. | si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus |
18. | nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit |
19. | quod si essent omnia unum membrum ubi corpus |
20. | nunc autem multa quidem membra unum autem corpus |
21. | non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii |
22. | sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt |
23. | et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent |
24. | honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem |
25. | ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra |
26. | et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra |
27. | vos autem estis corpus Christi et membra de membro |
28. | et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum |
29. | numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores |
30. | numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur |
31. | aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro |