1. | sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis |
2. | qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria |
3. | nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes |
4. | qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat |
5. | volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat |
6. | nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina |
7. | tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur |
8. | etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum |
9. | ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes |
10. | tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est |
11. | si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus |
12. | sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis |
13. | et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur |
14. | nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est |
15. | quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente |
16. | ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit |
17. | nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur |
18. | gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor |
19. | sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua |
20. | fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote |
21. | in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus |
22. | itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus |
23. | si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis |
24. | si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus |
25. | occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est |
26. | quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant |
27. | sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur |
28. | si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo |
29. | prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent |
30. | quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat |
31. | potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur |
32. | et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt |
33. | non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum |
34. | mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit |
35. | si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia |
36. | an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit |
37. | si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata |
38. | si quis autem ignorat ignorabitur |
39. | itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere |
40. | omnia autem honeste et secundum ordinem fiant |