1. | omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat |
2. | et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit |
3. | ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est |
4. | in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu |
5. | tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu |
6. | non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit |
7. | expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus |
8. | itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis |
9. | scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis |
10. | non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse |
11. | nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere |
12. | quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis |
13. | nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis |