1. | de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat |
2. | si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire |
3. | si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo |
4. | de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus |
5. | nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi |
6. | nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum |
7. | sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur |
8. | esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus |
9. | videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus |
10. | si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta |
11. | et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est |
12. | sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis |
13. | quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem |