1. | seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator |
2. | pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie |
3. | neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo |
4. | et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam |
5. | similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam |
6. | humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis |
7. | omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis |
8. | sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret |
9. | cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri |
10. | Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit |
11. | ipsi imperium in saecula saeculorum amen |
12. | per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state |
13. | salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus |
14. | salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo |