1. | Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae |
2. | Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro |
3. | sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent |
4. | neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide |
5. | finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta |
6. | a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium |
7. | volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant |
8. | scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur |
9. | sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis |
10. | fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur |
11. | quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi |
12. | gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio |
13. | qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate |
14. | superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu |
15. | fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum |
16. | sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam |
17. | regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen |
18. | hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam |
19. | habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt |
20. | ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare |