1. | obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus |
2. | pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate |
3. | hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo |
4. | qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire |
5. | unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus |
6. | qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis |
7. | in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate |
8. | volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione |
9. | similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa |
10. | sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona |
11. | mulier in silentio discat cum omni subiectione |
12. | docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio |
13. | Adam enim primus formatus est deinde Eva |
14. | et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit |
15. | salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate |