1. | seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres |
2. | anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate |
3. | viduas honora quae vere viduae sunt |
4. | si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo |
5. | quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die |
6. | nam quae in deliciis est vivens mortua est |
7. | et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint |
8. | si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior |
9. | vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor |
10. | in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est |
11. | adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt |
12. | habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt |
13. | simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet |
14. | volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia |
15. | iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan |
16. | si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat |
17. | qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina |
18. | dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua |
19. | adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus |
20. | peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant |
21. | testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando |
22. | manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi |
23. | noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates |
24. | quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur |
25. | similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt |