1. | de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis |
2. | scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum |
3. | haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra |
4. | ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore |
5. | non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum |
6. | ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus |
7. | non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione |
8. | itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis |
9. | de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem |
10. | etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis |
11. | et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis |
12. | et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis |
13. | nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent |
14. | si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo |
15. | hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt |
16. | quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi |
17. | deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus |
18. | itaque consolamini invicem in verbis istis |