1. | de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis |
2. | ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet |
3. | cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient |
4. | vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat |
5. | omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum |
6. | igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus |
7. | qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt |
8. | nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis |
9. | quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum |
10. | qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus |
11. | propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis |
12. | rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos |
13. | ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis |
14. | rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes |
15. | videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes |
16. | semper gaudete |
17. | sine intermissione orate |
18. | in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis |
19. | Spiritum nolite extinguere |
20. | prophetias nolite spernere |
21. | omnia autem probate quod bonum est tenete |
22. | ab omni specie mala abstinete vos |
23. | ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur |
24. | fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet |
25. | fratres orate pro nobis |
26. | salutate fratres omnes in osculo sancto |
27. | adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus |
28. | gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen |