1. | statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos |
2. | si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me |
3. | et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est |
4. | nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis |
5. | si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos |
6. | sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus |
7. | ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est |
8. | propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem |
9. | ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis |
10. | cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi |
11. | ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius |
12. | cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino |
13. | non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam |
14. | Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco |
15. | quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt |
16. | aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus |
17. | non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur |