1. | notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae |
2. | quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum |
3. | quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt |
4. | cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos |
5. | et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei |
6. | ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam |
7. | sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis |
8. | non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans |
9. | scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis |
10. | et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore |
11. | nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis |
12. | si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet |
13. | non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate |
14. | in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est |
15. | qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit |
16. | gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi |
17. | quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos |
18. | misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias |
19. | non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram |
20. | devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis |
21. | providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus |
22. | misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos |
23. | sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi |
24. | ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum |