1. | testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius |
2. | praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina |
3. | erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus |
4. | et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur |
5. | tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple |
6. | ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat |
7. | bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi |
8. | in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius |
9. | festina venire ad me cito |
10. | Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam |
11. | Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium |
12. | Tychicum autem misi Ephesum |
13. | paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas |
14. | Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius |
15. | quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris |
16. | in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur |
17. | Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis |
18. | liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen |
19. | saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum |
20. | Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti |
21. | festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes |
22. | Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen |