1. | audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei |
2. | cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione |
3. | dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis |
4. | incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens |
5. | ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me |
6. | in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli |
7. | audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca |
8. | dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum |
9. | respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris |
10. | hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum |
11. | et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me |
12. | dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri |
13. | narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus |
14. | qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua |
15. | cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio |
16. | recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto |
17. | si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum |
18. | his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit |
19. | et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis |
20. | erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum |
21. | et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum |
22. | pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam |
23. | qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino |
24. | quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino |
25. | profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam |
26. | et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani |
27. | in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam |
28. | et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio |
29. | discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus |
30. | quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli |