1. | erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus |
2. | ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos |
3. | tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos |
4. | et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum |
5. | et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio |
6. | et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu |
7. | qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei |
8. | resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide |
9. | Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum |
10. | dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas |
11. | et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret |
12. | tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini |
13. | et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam |
14. | illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt |
15. | post lectionem autem Legis et Prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite |
16. | surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite |
17. | Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea |
18. | et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto |
19. | et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum |
20. | quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam |
21. | et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta |
22. | et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas |
23. | huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum |
24. | praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel |
25. | cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere |
26. | viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est |
27. | qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt |
28. | et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum |
29. | cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento |
30. | Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his |
31. | qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem |
32. | et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est |
33. | quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te |
34. | quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia |
35. | ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem |
36. | David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem |
37. | quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem |
38. | notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari |
39. | in hoc omnis qui credit iustificatur |
40. | videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis |
41. | videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis |
42. | exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec |
43. | cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei |
44. | sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini |
45. | videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes |
46. | tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes |
47. | sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae |
48. | audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam |
49. | disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem |
50. | Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis |
51. | at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium |
52. | discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto |