1. | et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco |
2. | et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes |
3. | et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum |
4. | et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis |
5. | erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt |
6. | facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes |
7. | stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt |
8. | et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus |
9. | Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam |
10. | Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani |
11. | Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei |
12. | stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse |
13. | alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti |
14. | stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea |
15. | non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia |
16. | sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel |
17. | et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt |
18. | et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt |
19. | et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi |
20. | sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus |
21. | et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit |
22. | viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis |
23. | hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis |
24. | quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo |
25. | David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear |
26. | propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe |
27. | quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem |
28. | notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua |
29. | viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem |
30. | propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius |
31. | providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem |
32. | hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus |
33. | dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis |
34. | non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis |
35. | donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum |
36. | certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis |
37. | his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres |
38. | Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus |
39. | vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster |
40. | aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava |
41. | qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia |
42. | erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus |
43. | fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis |
44. | omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia |
45. | possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat |
46. | cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis |
47. | conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum |