1. | Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea |
2. | adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum |
3. | postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via |
4. | Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum |
5. | qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum |
6. | demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci |
7. | qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare |
8. | Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi |
9. | Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me |
10. | dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti |
11. | si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello |
12. | tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis |
13. | et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum |
14. | et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus |
15. | de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem |
16. | ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina |
17. | cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum |
18. | de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum |
19. | quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere |
20. | haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis |
21. | Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem |
22. | Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum |
23. | altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus |
24. | et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius |
25. | ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere |
26. | de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam |
27. | sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare |