1. | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater |
2. | his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro |
3. | gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes |
4. | audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes |
5. | propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii |
6. | quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate |
7. | sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu |
8. | qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu |
9. | ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali |
10. | ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei |
11. | in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio |
12. | gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine |
13. | qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae |
14. | in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum |
15. | qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae |
16. | quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt |
17. | et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant |
18. | et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens |
19. | quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare |
20. | et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt |
21. | et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis |
22. | nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso |
23. | si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister |
24. | qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia |
25. | cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei |
26. | mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius |
27. | quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae |
28. | quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu |
29. | in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute |