1. | igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens |
2. | quae sursum sunt sapite non quae supra terram |
3. | mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo |
4. | cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria |
5. | mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus |
6. | propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis |
7. | in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis |
8. | nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro |
9. | nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius |
10. | et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum |
11. | ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus |
12. | induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam |
13. | subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos |
14. | super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis |
15. | et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote |
16. | verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo |
17. | omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum |
18. | mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino |
19. | viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas |
20. | filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino |
21. | patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant |
22. | servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum |
23. | quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus |
24. | scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite |
25. | qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio |