1. | Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis |
2. | itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex |
3. | tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor |
4. | et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis |
5. | in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex |
6. | si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis |
7. | post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex |
8. | statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos |
9. | dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive |
10. | tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream |
11. | si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem |
12. | sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant |
13. | tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerent Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis |
14. | pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis |
15. | nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea |
16. | respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi |
17. | ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare |
18. | quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus |
19. | tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat |
20. | et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem |
21. | et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis |
22. | nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis |
23. | viri autem hii id est tres Sedrac Misac et Abdenago ceciderunt in medio camini ignis ardentis conligati |
24. | et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino |
25. | stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait |
26. | benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula |
27. | quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia iudicia tua vera |
28. | iudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Hierusalem quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra |
29. | peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus |
30. | et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset |
31. | omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis vero iudicio fecisti |
32. | et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram |
33. | et nunc non possumus aperire os confusio et obprobrium facti sumus servis tuis et his qui colebant te |