1. | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu |
2. | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo |
3. | benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo |
4. | sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate |
5. | qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae |
6. | in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto |
7. | in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius |
8. | quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia |
9. | ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo |
10. | in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso |
11. | in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae |
12. | ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo |
13. | in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto |
14. | qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius |
15. | propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos |
16. | non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis |
17. | ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius |
18. | inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis |
19. | et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius |
20. | quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus |
21. | supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro |
22. | et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae |
23. | quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur |