1. | obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis |
2. | cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate |
3. | solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis |
4. | unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae |
5. | unus Dominus una fides unum baptisma |
6. | unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis |
7. | unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi |
8. | propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus |
9. | quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae |
10. | qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia |
11. | et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores |
12. | ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi |
13. | donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi |
14. | ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris |
15. | veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus |
16. | ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate |
17. | hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui |
18. | tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum |
19. | qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia |
20. | vos autem non ita didicistis Christum |
21. | si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu |
22. | deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris |
23. | renovamini autem spiritu mentis vestrae |
24. | et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis |
25. | propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra |
26. | irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram |
27. | nolite locum dare diabolo |
28. | qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti |
29. | omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus |
30. | et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis |
31. | omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia |
32. | estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis |