1. | haec sunt iudicia quae propones eis |
2. | si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis |
3. | cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul |
4. | sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo |
5. | quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber |
6. | offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum |
7. | si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt |
8. | si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam |
9. | sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi |
10. | quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit |
11. | si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia |
12. | qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur |
13. | qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat |
14. | si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur |
15. | qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur |
16. | qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur |
17. | qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur |
18. | si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo |
19. | si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat |
20. | qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit |
21. | sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est |
22. | si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint |
23. | sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima |
24. | oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede |
25. | adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore |
26. | si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit |
27. | dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos |
28. | si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit |
29. | quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident |
30. | quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus |
31. | filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit |
32. | si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur |
33. | si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam |
34. | dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit |
35. | si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient |
36. | sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet |