1. | facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim |
2. | habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent |
3. | vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum |
4. | et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur |
5. | ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis |
6. | ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi |
7. | et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud |
8. | et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras |
9. | non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis |
10. | et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino |
11. | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
12. | quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti |
13. | hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino |
14. | qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium |
15. | dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet |
16. | susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum |
17. | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
18. | facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua |
19. | lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes |
20. | quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino |
21. | ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones |
22. | locutusque est Dominus ad Mosen |
23. | dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta |
24. | cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin |
25. | faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii |
26. | et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti |
27. | mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis |
28. | et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent |
29. | sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur |
30. | Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi |
31. | filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras |
32. | caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis |
33. | homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo |
34. | dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia |
35. | faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum |
36. | cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama |
37. | talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino |
38. | homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis |