| 1. | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
| 2. | ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda |
| 3. | et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere |
| 4. | ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere |
| 5. | marmore et gemmis et diversitate lignorum |
| 6. | dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi |
| 7. | tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi |
| 8. | mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis |
| 9. | et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua |
| 10. | vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris |
| 11. | oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient |
| 12. | et locutus est Dominus ad Mosen dicens |
| 13. | loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos |
| 14. | custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui |
| 15. | sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur |
| 16. | custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum |
| 17. | inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit |
| 18. | dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei |