1. | Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis |
2. | et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae |
3. | gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo |
4. | qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri |
5. | cui est gloria in saecula saeculorum amen |
6. | miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium |
7. | quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi |
8. | sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit |
9. | sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit |
10. | modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem |
11. | notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem |
12. | neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi |
13. | audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam |
14. | et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum |
15. | cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam |
16. | ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini |
17. | neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum |
18. | deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim |
19. | alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini |
20. | quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior |
21. | deinde veni in partes Syriae et Ciliciae |
22. | eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo |
23. | tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat |
24. | et in me clarificabant Deum |