1. | o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus |
2. | hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei |
3. | sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini |
4. | tanta passi estis sine causa si tamen sine causa |
5. | qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei |
6. | sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam |
7. | cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae |
8. | providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes |
9. | igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham |
10. | quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea |
11. | quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit |
12. | lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis |
13. | Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno |
14. | ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem |
15. | fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat |
16. | Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus |
17. | hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem |
18. | nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus |
19. | quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris |
20. | mediator autem unius non est Deus autem unus est |
21. | lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia |
22. | sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus |
23. | prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat |
24. | itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur |
25. | at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo |
26. | omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu |
27. | quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis |
28. | non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu |
29. | si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes |