1. | state et nolite iterum iugo servitutis contineri |
2. | ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit |
3. | testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae |
4. | evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis |
5. | nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus |
6. | nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur |
7. | currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire |
8. | persuasio non est ex eo qui vocat vos |
9. | modicum fermentum totam massam corrumpit |
10. | ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille |
11. | ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis |
12. | utinam et abscidantur qui vos conturbant |
13. | vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem |
14. | omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum |
15. | quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini |
16. | dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis |
17. | caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis |
18. | quod si spiritu ducimini non estis sub lege |
19. | manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria |
20. | idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae |
21. | invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur |
22. | fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas |
23. | fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex |
24. | qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis |
25. | si vivimus spiritu spiritu et ambulemus |
26. | non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes |