1. | fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris |
2. | alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi |
3. | nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit |
4. | opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero |
5. | unusquisque enim onus suum portabit |
6. | communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis |
7. | nolite errare Deus non inridetur |
8. | quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam |
9. | bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes |
10. | ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei |
11. | videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu |
12. | quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur |
13. | neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur |
14. | mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo |
15. | in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura |
16. | et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei |
17. | de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto |
18. | gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen |