1. | Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram |
2. | quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue |
3. | Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim |
4. | at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae |
5. | deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac |
6. | filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem |
7. | fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni |
8. | et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum |
9. | et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre |
10. | quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius |
11. | et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis |
12. | hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae |
13. | et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam |
14. | Masma quoque et Duma et Massa |
15. | Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma |
16. | isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum |
17. | anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum |
18. | habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit |
19. | hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac |
20. | qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban |
21. | deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae |
22. | sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum |
23. | qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet |
24. | iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt |
25. | qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob |
26. | sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli |
27. | quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis |
28. | Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob |
29. | coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus |
30. | ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom |
31. | cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua |
32. | ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita |
33. | ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita |
34. | et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset |