1. | Onus quod vidit Abacuc propheta |
2. | usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis |
3. | quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior |
4. | propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum |
5. | aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur |
6. | quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua |
7. | horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur |
8. | leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum |
9. | omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem |
10. | et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam |
11. | tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui |
12. | numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum |
13. | mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se |
14. | et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem |
15. | totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit |
16. | propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus |
17. | propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet |