1. | caritas fraternitatis maneat |
2. | hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis |
3. | mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes |
4. | honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus |
5. | sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam |
6. | ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo |
7. | mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem |
8. | Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula |
9. | doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis |
10. | habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt |
11. | quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra |
12. | propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est |
13. | exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes |
14. | non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus |
15. | per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius |
16. | beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus |
17. | oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis |
18. | orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari |
19. | amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis |
20. | Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum |
21. | aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen |
22. | rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis |
23. | cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos |
24. | salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia |
25. | gratia cum omnibus vobis amen |