1. | unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum |
2. | qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius |
3. | amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam |
4. | omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus |
5. | et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant |
6. | Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus |
7. | quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis |
8. | nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto |
9. | ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea |
10. | quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas |
11. | sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam |
12. | videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo |
13. | sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati |
14. | participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus |
15. | dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione |
16. | quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen |
17. | quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto |
18. | quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt |
19. | et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem |