1. | hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei |
2. | cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis |
3. | sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum |
4. | intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha |
5. | et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae |
6. | cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit |
7. | sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur |
8. | et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit |
9. | et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est |
10. | adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech |
11. | si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici |
12. | translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat |
13. | in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit |
14. | manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est |
15. | et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos |
16. | qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis |
17. | contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech |
18. | reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem |
19. | nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum |
20. | et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt |
21. | hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum |
22. | in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus |
23. | et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere |
24. | hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium |
25. | unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis |
26. | talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus |
27. | qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo |
28. | lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum |