1. | pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur |
2. | convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua |
3. | tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum |
4. | Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli |
5. | sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo |
6. | ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani |
7. | ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani |
8. | convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani |
9. | Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est |
10. | quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis |