Panasz Izráel ellen

1. cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris
2. et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt
3. in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes
4. omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum
5. dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus
6. quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae
7. omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me

A megérdemlett büntetés hirdetése

8. Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur
9. comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit
10. et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his
11. et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt
12. et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum
13. vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia
14. et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me
15. et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam
16. reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti