1. | Verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel |
2. | audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum |
3. | super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae |
4. | residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo |
5. | expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro |
6. | gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis |
7. | posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius |
8. | plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae |
9. | periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini |
10. | depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum |
11. | confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri |
12. | vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum |
13. | accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio |
14. | sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum |
15. | a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet |
16. | numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio |
17. | conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum |
18. | quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt |
19. | ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis |
20. | sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti |