1. | recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum |
2. | hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos |
3. | pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae |
4. | aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus |
5. | cervicibus minabamur lassis non dabatur requies |
6. | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane |
7. | patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus |
8. | servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum |
9. | in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto |
10. | pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis |
11. | mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda |
12. | principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt |
13. | adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt |
14. | senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium |
15. | defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster |
16. | cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus |
17. | propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri |
18. | propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo |
19. | tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione |
20. | quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum |
21. | converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio |
22. | sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer |