1. | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
2. | loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas |
3. | sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris |
4. | hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis |
5. | mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est |
6. | et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis |
7. | dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo |
8. | sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo |
9. | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
10. | loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem |
11. | qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum |
12. | atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini |
13. | et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin |
14. | panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris |
15. | numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas |
16. | usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino |
17. | ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini |
18. | offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino |
19. | facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum |
20. | cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius |
21. | et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris |
22. | postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester |
23. | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
24. | loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum |
25. | omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino |
26. | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
27. | decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino |
28. | omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester |
29. | omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis |
30. | et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo |
31. | nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris |
32. | sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra |
33. | et locutus est Dominus ad Mosen dicens |
34. | loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino |
35. | dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis |
36. | et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo |
37. | hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei |
38. | exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino |
39. | a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies |
40. | sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro |
41. | celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis |
42. | et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis |
43. | ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester |
44. | locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel |