1. | Erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum |
2. | et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis |
3. | Et ait ad illos parabolam istam dicens |
4. | quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam |
5. | et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens |
6. | et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat |
7. | dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia |
8. | Aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat |
9. | et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram |
10. | Ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente |
11. | Ait autem homo quidam habuit duos filios |
12. | et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam |
13. | et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose |
14. | et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere |
15. | et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos |
16. | et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat |
17. | in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo |
18. | surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te |
19. | et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis |
20. | et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum |
21. | dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus |
22. | dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes |
23. | et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur |
24. | quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari |
25. | erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum |
26. | et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent |
27. | isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit |
28. | indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum |
29. | at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer |
30. | sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum |
31. | at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt |
32. | epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est |