1. | Adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha |
2. | Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem |
3. | Intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim |
4. | Et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis |
5. | et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare |
6. | et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis |
7. | venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha |
8. | et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus |
9. | at illi dixerunt ubi vis paremus |
10. | et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat |
11. | et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem |
12. | et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate |
13. | euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha |
14. | et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo |
15. | Et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar |
16. | Dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei |
17. | et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos |
18. | dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat |
19. | Et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem |
20. | Similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur |
21. | Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa |
22. | et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur |
23. | Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset |
24. | Facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior |
25. | dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur |
26. | vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator |
27. | Nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat |
28. | vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis |
29. | et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum |
30. | ut edatis et bibatis super mensam meam in regno Et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel |
31. | Ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum |
32. | ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos |
33. | Qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire |
34. | et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me |
35. | Et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil |
36. | dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium |
37. | Dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent |
38. | At illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est |
39. | Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli |
40. | Et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem |
41. | Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat |
42. | dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat |
43. | Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat |
44. | et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram |
45. | Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia |
46. | et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem |
47. | Adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos Et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum |
48. | Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis |
49. | Videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio |
50. | et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram |
51. | respondens autem Iesus ait sinite usque huc Et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum |
52. | Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus |
53. | cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum |
54. | Conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe |
55. | accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum |
56. | quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat |
57. | at ille negavit eum dicens mulier non novi illum |
58. | Et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum |
59. | et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est |
60. | et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus |
61. | Et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis |
62. | et egressus foras Petrus flevit amare |
63. | Et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes |
64. | et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit |
65. | et alia multa blasphemantes dicebant in eum |
66. | Et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis |
67. | Et ait illis si vobis dixero non creditis mihi |
68. | si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis |
69. | Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei |
70. | Dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum |
71. | At illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius |