1. | Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum |
2. | centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus |
3. | et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius |
4. | at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes |
5. | diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis |
6. | Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres |
7. | propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus |
8. | nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit |
9. | quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni |
10. | Et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum |
11. | Et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa |
12. | cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa |
13. | quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere |
14. | et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge |
15. | et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae |
16. | accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam |
17. | Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem |
18. | Et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his |
19. | et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus |
20. | cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus |
21. | in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum |
22. | et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur |
23. | et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me |
24. | et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri |
25. | sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt |
26. | sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam |
27. | Hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te |
28. | Dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo |
29. | Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis |
30. | Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo |
31. | Cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt |
32. | similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis |
33. | venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet |
34. | venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum |
35. | et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis |
36. | Rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit |
37. | et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti |
38. | et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat |
39. | videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est |
40. | et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic |
41. | duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta |
42. | non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget |
43. | respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti |
44. | et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit |
45. | osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos |
46. | oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos |
47. | propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit |
48. | dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata |
49. | et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit |
50. | dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace |