1. | Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos |
2. | et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum |
3. | at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses |
4. | qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere |
5. | quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud |
6. | ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus |
7. | propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam |
8. | et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro |
9. | quod ergo Deus iunxit homo non separet |
10. | Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum |
11. | Et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam |
12. | et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur |
13. | Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus |
14. | quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei |
15. | amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud |
16. | et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos |
17. | Et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam |
18. | Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus |
19. | praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem |
20. | et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea |
21. | Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me |
22. | Qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas |
23. | et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt |
24. | discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire |
25. | facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei |
26. | qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri |
27. | et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum |
28. | coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te |
29. | Respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium |
30. | qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam |
31. | Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi |
32. | Erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura |
33. | quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus |
34. | et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget |
35. | Et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis |
36. | at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis |
37. | et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua |
38. | Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari |
39. | at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini |
40. | sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est |
41. | Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne |
42. | Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum |
43. | non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister |
44. | et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus |
45. | Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis |
46. | Et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans |
47. | qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei |
48. | et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei |
49. | et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te |
50. | qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum |
51. | et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam |
52. | Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via |