| 1. | Et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae |
| 2. | et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur |
| 3. | Et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas |
| 4. | dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari |
| 5. | et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat |
| 6. | multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent |
| 7. | cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis |
| 8. | exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec |
| 9. | Videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis |
| 10. | Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium |
| 11. | Et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus |
| 12. | tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos |
| 13. | et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit |
| 14. | Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes |
| 15. | et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua |
| 16. | et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum |
| 17. | Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus |
| 18. | Orate vero ut hieme non fiant |
| 19. | Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient |
| 20. | Et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies |
| 21. | Et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis |
| 22. | Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos |
| 23. | vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia |
| 24. | Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum |
| 25. | et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur |
| 26. | Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria |
| 27. | et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli |
| 28. | a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas |
| 29. | sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis |
| 30. | amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant |
| 31. | caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt |
| 32. | De die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater |
| 33. | Videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit |
| 34. | Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet |
| 35. | Vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane |
| 36. | ne cum venerit repente inveniat vos dormientes |
| 37. | quod autem vobis dico omnibus dico vigilate |