1. | Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio Vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato |
2. | Et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis |
3. | Et accusabant eum summi sacerdotes in multis |
4. | Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant |
5. | Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus |
6. | Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent |
7. | Erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium |
8. | et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis |
9. | Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum |
10. | sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes |
11. | Pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis |
12. | Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum |
13. | at illi iterum clamaverunt crucifige eum |
14. | Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum |
15. | Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur |
16. | Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem |
17. | et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam |
18. | et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum |
19. | et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum |
20. | Et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis Et educunt illum ut crucifigerent eum |
21. | et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius |
22. | Et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus |
23. | Et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit |
24. | Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret |
25. | Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum |
26. | Et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum |
27. | Et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius |
28. | Et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est |
29. | Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat |
30. | salvum fac temet ipsum descendens de cruce |
31. | Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere |
32. | Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei |
33. | Et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam |
34. | Et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me |
35. | et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat |
36. | Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum |
37. | Iesus autem emissa voce magna exspiravit |
38. | Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum |
39. | Videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat |
40. | Erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome |
41. | et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma |
42. | Et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum |
43. | venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu |
44. | Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset |
45. | et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph |
46. | Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti |
47. | Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur |