1. | Et iterum intravit Capharnaum post dies |
2. | et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum |
3. | et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur |
4. | et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat |
5. | cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata |
6. | erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis |
7. | quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus |
8. | quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris |
9. | quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula |
10. | ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico |
11. | tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam |
12. | et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus |
13. | Et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos |
14. | et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum |
15. | Et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum |
16. | et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester |
17. | Hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores |
18. | et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant |
19. | et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare |
20. | venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die |
21. | nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit |
22. | et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet |
23. | Et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas |
24. | Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet |
25. | et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant |
26. | quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant |
27. | Et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum |
28. | itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati |