1. | et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis |
2. | et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere |
3. | et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu |
4. | et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum |
5. | non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti |
6. | et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum |
7. | et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum |
8. | et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit |
9. | Et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit |
10. | Et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum |
11. | qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur |
12. | sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo |
13. | Et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis |
14. | et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum |
15. | et interrogavit eos quid inter vos conquiritis |
16. | Et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum |
17. | qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt |
18. | qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me |
19. | et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans |
20. | et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia |
21. | et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri |
22. | Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti |
23. | et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam |
24. | et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum |
25. | et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est |
26. | Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit |
27. | Et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum |
28. | et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio |
29. | Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire |
30. | docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget |
31. | at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare |
32. | Et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis |
33. | At illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior |
34. | et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister |
35. | et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis |
36. | quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit Et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit |
37. | Respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum |
38. | Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me |
39. | qui enim non est adversum vos pro vobis est |
40. | Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam |
41. | Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur |
42. | Et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem |
43. | Ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur |
44. | et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis |
45. | ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur |
46. | quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis |
47. | ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur |
48. | omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur |
49. | Bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos |
50. |