1. | Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent |
2. | Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi |
3. | Tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus |
4. | dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris |
5. | et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit |
6. | principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est |
7. | consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum |
8. | propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem |
9. | tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel |
10. | et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus |
11. | Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis |
12. | Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit |
13. | tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia |
14. | et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer |
15. | Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent |
16. | Habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas |
17. | congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus |
18. | sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum |
19. | Sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum |
20. | Princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent |
21. | respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban |
22. | Dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus |
23. | dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur |
24. | Videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis |
25. | et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros |
26. | Tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur |
27. | Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem |
28. | et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei |
29. | et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum |
30. | Et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius |
31. | et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius Et duxerunt eum ut crucifigerent |
32. | exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius |
33. | Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus |
34. | Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere |
35. | Postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes |
36. | et sedentes servabant eum |
37. | Et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum |
38. | Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris |
39. | Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua |
40. | et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce |
41. | Similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes |
42. | alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei |
43. | confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum |
44. | Id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei |
45. | A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam |
46. | Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me |
47. | quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste |
48. | Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere |
49. | ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum |
50. | Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum |
51. | Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum Et terra mota est et petrae scissae sunt |
52. | et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt |
53. | et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis |
54. | Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste |
55. | Erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei |
56. | inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei |
57. | Cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu |
58. | hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus |
59. | Et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda |
60. | et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit |
61. | Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum |
62. | Altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum |
63. | dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam |
64. | iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore |
65. | ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis |
66. | illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus |